- PUTEAL Scribonii Libonis
- PUTEAL Scribonii Libonisvulgo simpliciter Puteal Libonis, in Fragm. Festi, Scribonii puteal ante Atrium Minervae, quod Scribonius, cui negotium datum fuerat, ut conquireret sacella, id ponendum curavit, quia in eo loco olim sacellum suit, quod ignorabatur. Tradunt quidam fulgur conditum eô locô, quod nefas est integi, sed super feramine aperto caelum patet. Non est Puteal Navii, ut vidimus, interim similiter era, cuius instar in nummis Liboniis conspicitur. Cuiusmodi aras, foramen in medio habentes, ut caelum desuper pateret, locis fulguritis vel fulguri condito imponi consuevisse, etiam Vitruvius docet, l. 1. c. 11. Iovi, Fulguri et Caelo et Soli et Lunae, aedificia sub divo hypaethraque consti tuuntur. Horum enim Deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Idem Artemidorus testatur. Ipsum vero locum Fulguritum arâ impositâ sic consecratum, Bidental dixêre; quod ovibus bidentibus sacrum ibi fieret etc. E quibus patet, errare illos, qui Puteal exponunt tribunal vel forum. Athenis enim Dicasterium quidem fuit εν φρέατι dictum, sed alia appellationis eius ratio. Nec versus 48. Persii Satyrâ 4. favet,Si Puteal nullâ cautus vibice flagellas:Ut qui de foeneratore agit. Ad Puteal namque Libonis consistebant Toculliones Romani, et qui argentum bonis nominibus et idoneô sponsu lacare quaerebant. De more autem fit, ut qui frequenter ad locum aliquem conveniunt ibique diu desident, per otium saepe dum aliud agunt et loquuntur, vel stilô parietem conseribillent vel unguibus deradent vel aliquid nugarum faciant. Unde lepide dictum et emphatice de foeneratore, qui totum diem ad Puteal consistebat, exspectans qui pecuuniam accipere vellet, muliâ vibice eum Puteal flagellare. Quâ significatione Puteal Cicero posuit de Clodio, Alter unguentis affluens, calamistrata coma despiciens conscios stuprorum, ac vexatores aetatulae suae Puteali ac foeneratorum gregibus inlatus atque compulsus olim, ne Scyllaeo illo aeris alieni in freto ad columnam adhaeresceret, in Tribunatus portum perfugerat, Orat. pro Sextio, etc. Vide Salmas. ubi supra p. 1140. et 1142.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.